Examen Europaeum

A discordia ad concordiam - scientia cultus communis Europaei fundamentum pacis inter populos Europae diuturnum

Nulla regio in toto orbe terrarum inveniri potest, ubi tam multi populi inter se maxime diversi habitent quam in Europa. Ea diversitas per omnia saecula causa bellorum cruentissimorum erat, sed etiam causa et origo progressionis culturae scientiaeque habetur.

Inter omnes diversitates populorum Europae autem multa communia exstiterunt; ea communia propria Europa appellari possunt. Cives populorum Europae, qui haec communia agnoscunt, aliorum populorum Europae cives non alienos putabunt, sed concives eiusdem patriae suae maioris. Ergo haec scientia communis culturae Europaeae maximum fundamentum pacis diuturnae inter populos Europae erit.

Studium Examinis Europaei igitur quattuor partibus consistit :

1. Historia ideae Europaeae
2. Lingua Europaea
3. Cultus Europae
4. Unio Europaea

Studium examine voluntario finiri potest.